- EPAPHRODITUS
- EPAPHRODITUSLibertus et a libellis Nerom Imp. a Domitiano capitis damnatus, quod Neronem in consciscenda sibi nece suâ manu adiuvisset. Vid. Suet. Claud. Ner. c. 49. et Domit. c. 14. Est ille ipse, cui nobilis servus Epicterus. fuit. Suid. et Arr. Item Grammaticus, patriâ Chaeroneus, qui 30. milia optimorum librorum habuisse perhibetur. Vide Suid. et Aristoph. Schol. Item vir fidelis, de quo D. Paulus passim in Epistolis. Coeterum, Graece Ε᾿παφρόδιτος, venustus, i. e. non solum formosus, sed et felix. Hinc Sulla, qui Felicis cognomen assumpsit, unde de eo Horat.---- et optivo cognomine crescit:in iis liteeris, quas ad Graecos dabat, Ε᾿παφρόδιτον, pro illo cognomento Latino sese inscribebat. Idem tropaea Mithridatica, et alia quae in Graecia fixit, similiter inscribere solitus est. Rationem addit Plutarch. sive quisquis Auctor est libri de Fortuna. Rom. Πλεῖςτον γὰρ Α᾿φροδίτης οὺνὺξ κατὰ Μένανδρον ἀλλὰ τύχη καθέςτηκεν. Potius Salmasio, quod Α᾿φροδίτην in talorum iactu invocabant Vett. ut secundaret iactus, unde felicissimus horum Venus dicebatur. Hinc et venustum Latini, non tantum formosum et amabilem appellabant, sed etiam felicem et cui omnia prospere affluerent; Graeci similiter ἐπαφρόδιτον: quae vox cum proprie notaret τὸν ἔυβολον, cui Venus in talorum iactu favet, quique Venerem frequenter iacit, ad alia postmodum traducta est, Vide Salmas. ad Solin. p. 54. et infra Venustus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.